Flemus extremos hominum labores (Orlando di Lasso)

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_snd.gif Midi
Icon_ly.gif LilyPond
File details.gif File details
Question.gif Help
Editor: Pothárn Imre (submitted 2022-07-30).   Score information: A4, 4 pages, 131 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Transcribed from Magnum opus musicum. Original key (chiavi naturali) and note values. Altos in octave transposed violin clef.

General Information

Title: Flemus extremos hominum labores
Composer: Orlando di Lasso
Lyricist: Stefano Tuccicreate page
Number of voices: 6vv   Voicing: SAATTB
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published: 1604 in Magnum opus musicum, no. 465
Description: 

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Flemus extremos hominum labores,
Flemus in finem properantis aevi
Funera, et jam jam quatienda saevo
Regna tumultu.

Ultima en orbem lacerant ruentem
Fata, quae nostri tripodes canebant.
Aemulus Christi populos et arces
Obsidet armis.

Heu quis in sanam rabiem tyranni,
Quis truces bello fugiat cohortes?
Nudus hinc illinc furit, et per urbes
Saeviat ensis.

Sed quid hos demens agitas furores?
Arma quid divis inimica versas?
Non ruent ullis agitata bellis
Castra piorum.

Regiam Christi bene firma cautes
Sustinet, non has metuit procellas,
Non timet, quamquam cumulata plenis
Fulmina nimbis.

Cymba quam pontus zephyrique jactant,
fluctuat, sed non superanda fluctus est.
Quo ruat casu pelagi potentem
Nacta magistrum?

State, nil Christi soboles, timendum,
Author ad pugnas Deus est et idem
Militi fesso meritos in astris
Reddet honores.