Scholares convenite (Anonymous)

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
MusicXML.png MusicXML
File details.gif File details
Question.gif Help
Editor: Mats Lillhannus (submitted 2023-01-18).   Score information: A4, 1 page, 45 kB   Copyright: CPDL
Edition notes:

General Information

Title: Scholares convenite
Composer: Anonymous
Lyricist:
Number of voices: 1v   Voicings: solo voice or unison
Genre: SecularUnknown

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published: 1582 in Piae Cantiones, Edition 1, no. 60
Description: 

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Scholares convenite,
libenter hæc audite,
procul a vitio

Nam primitus barbati,
in facie rugati
stabant rigoribus.

Tractabo vobis rite,
quæ, qualis vestræ vitæ
constet conditio.

Vix volunt ablactati
iam esSe subiugati
suis doctoribus.

En quondam timuistis
Magistros, dum sedistis
Vos in pulveribus:

Tunc certe profectistis
cum Subditi fuistis
scholæ verberibus.

Omne caput languescit
dum pastor oves nescit
Ac errans erit grex:

Latinum iam recessit
barbaricum accessit
scholarum perit lex.

Scholaribus revera
pecunia in pera,
Quinterna manibus,

Et capitis in sphæra
mitra fulget syncera
Modis in omnibus.

Vix sciunt G ut, A, re,
nec musa declinare,
Nec curant Studium:

Sed discunt chorizare,
incipiunt amare
Mundi tripudium.