O bone Jesu (Philippe de Monte)

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_ly.gif LilyPond
Icon_zip.gif Zip file
File details.gif File details
Question.gif Help
Editor: Pothárn Imre (submitted 2021-09-05).   Score information: A4, 10 pages, 197 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Transcribed from 1598 print. Original key (chiavi naturali) and note values.

General Information

Title: O bone Jesu
Composer: Philippe de Monte
Lyricist:
Number of voices: 6vv   Voicing: SSATTB
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published: 1596 in Thesaurus litaniarum (Adam Berg, Munich), no. 1.11
  2nd published: 1598 in Sacrae symphoniae (Caspar Hassler, Nuremberg), no. 38
Description: 3 part motet:
  I. O bone Jesu
 II. Ergo Jesu propter nomen sanctum tuum
III. O amantissime Jesu

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

O bone Jesu, o piissime Jesu,
o dulcissime Jesu, o Jesu, fili Mariae virginis,
plene misericordia et pietate,
o dulcis Jesu,
secundum magnam misericordiam tuam mmiserere mei.
O clementissime Jesu,
te deprecor per illum sanguinem pretiosum,
quem pro nobis peccatoribus effundere voluisti,
ut abluas omnes iniquitates meas,
et in me respicias,
miserum et indignum, humiliter veniam petentem
et hoc nomen sanctum Jesu invocantem:
O nomen Jesu, nomen dulce,
nomen Jesu, nomen delectabile,
nomen Jesu, nomen confortans.
Quid est enim Jesus nisi Salvator?

Ergo, Jesu, propter nomen sanctum tuum esto mihi Jesus et salva me.
Ne permittas me damnari, quem tu de nihilo creasti.
O bone Jesu, ne perdat me iniquitas mea, quem fecit omnipotens bonitas tua.
O dulcis Jesu, recognosce quod tuum est,
et absterge quod alienum est.
O benignissime Jesu, miserere mei, dum tempus est miserendi,
ne damnes me in tempore judicandi.
Quae utilitas in sanguine meo dum descendero in aeternam corruptionem?
Non mortui laudabunt te, Domine Jesu,
neque omnes qui descendunt in infernum.

O amantissime Jesu, o mitissime Jesu,
o Jesu, dimitte me intrare in numerum electorum tuorum.
O Jesu, salus in te credentium,
o Jesu, solatium ad te confugientium,
o Jesu, dulcis remissio omnium peccatorum,
o Jesu, fili Mariae virginis,
infunde in me gratiam, sapientiam, caritatem, castitatem et humilitatem,
ut possim te perfecte diligere, te laudare, te perfrui,
tibi servire et in te gloriari,
et omnes qui invocant nomen tuum, quod est Jesus.