Ave Maria … Virgo serena (Johannes Regis)

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

Composer: Johannes Regis

Original text

Latin.png Latin text

Ave Maria, gratia plena.
Dominus tecum, virgo serena.
Benedicta tu in mulieribus:
quae peperisti pacem
hominibus et angelis gloriam
et benedictus fructus ventris tui:
qui cohaeredes ut essemus sui.
Nos fecit per gratiam
per hoc autem Ave
mundo tam suave
contra carnis jura:
genuisti prolem
novum stella solem
nova genitura
tu parvi et magni
Leonis et Agni
Salvatoris Christi
replum exstitisti
sed mater intacta.

Tu floris et roris
panes et pastoris
virginum regina
rosa sine spina
genitrix et facta
tu civitas Regis justitiae
quae mater es misericordiae:
de lacu faecis et miseriae
theolum reformans gratiae.
Te collaudat caelestis curia
tu mater es Regis et filia
per te reis datur venia
per te justis confertur gratia.
ergo maris stella verbi Dei
cella et lucis aurora:
paradisi porta
per quam lux est orta
natum tuum orta:
Ut nos solvat a peccatis
et in regno claritatis
quo lux lucet sedula
collocet per saecula.