Ad mortem festinamus (Anonymous)
Music files
ICON | SOURCE |
---|---|
Midi | |
Mp3 | |
MusicXML | |
Sibelius | |
Web Page | |
File details | |
Help |
- Editor: Catuí Côrte-Real Suarez (submitted 2022-02-20). Score information: A4, 1 page, 40 kB Copyright: CPDL
- Edition notes:
General Information
Title: Ad mortem festinamus
Composer: Anonymous
Lyricist:
Number of voices: 1v Voicing: Unison
Genre: Sacred, Motet
Language: Latin
Instruments: A cappella
Manuscript 1370 in Llibre Vermell de Montserrat, no. 10
Description:
External websites:
Original text and translations
Latin text
R. Ad mortem festinámus
Peccáre desistámus. (bis)
1. Scríbere propósui
De contémptu mundáno,
Ut degéntes saéculi
Nnon mulcéntur in vano.
Jam est hora súrgere
A somno mortis pravo. (bis)
2. Vita brevis bréviter,
In brevi finiétur,
Mors venit velóciter
Quae néminem verétur.
Omnia mors périmit
Et nulli miserétur. (bis)
3. Ni convérsus fúeris
Et sicut puer factus,
Et vitam mutáveris
In melióres actus,
Intráre non póteris
Regnum Dei beátus. (bis)
4. Tuba cum sonúerit
Dies erit extréma
Et judex advénerit,
Vocábit sempitérna
Eléctos in pátria
Prescítos ad inférna. (bis)
5. Quam felíces fúerint
Qui cum Christo regnábunt,
Facie ad fáciem
Sic eum adspectábunt,
Sanctus, Sanctus Dóminus
Sábaoth conclamábunt. (bis)
6. Et quam tristes fúerint
Qui etérne períbunt,
Pene non defícient
Nec propter has obíbunt:
Heu, heu míseri
Numquam inde exíbunt. (bis)
7. Cuncti reges saéculi
Et in mundo magnátes
Advértant et clárici
Omnésque postestátes
Fiant velut párvuli
Dimítant vanitátes. (bis)
8. Heu, fratres caríssimi,
Si digne contemplémus
Passiónem Dómini,
Amáre et si flemus,
Ut pupíllam óculi
Servábit ne peccémus. (bis)
9. Alma Virgo vírginum,
In caelis coronáta,
Apud tuum Fílium
Sis nobis advocáta,
Et post hoc exílium
Occúrrens mediáta. (bis)