Responsorij della Settimana Santa - II parte (Giovedì Santo a sera) (Gennaro Manna)

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
MusicXML.png MusicXML
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2020-04-12)  CPDL #57959:     
Editor: Valerio Del Piccolo (submitted 2020-04-12).   Score information: A4, 26 pages, 305 kB   Copyright: CPDL
Edition notes:

General Information

Title: Responsorij della Settimana Santa - II parte (Giovedì Santo a sera)
Composer: Gennaro Manna
Lyricist:

Number of voices: 4vv   Voicing: SATB
Genre: SacredResponsory

Language: Latin
Instruments: Basso continuo

First published: 1741

Description: Biblioteca Oratoriana de' Gerolamini, Napoli (I-Nf): Inv.№.647

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Omnes amici mei dereliquerunt me, insidiantes mihi: tradidit me quem diligebam.
Et terribilibus oculis plaga crudeli percutientes aceto potabant me.

Inter iniquos projecerint me et non pepercerunt animae meae.
Velum templi scissum est. Et omnis terra tremuit.
Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.
Petre scisse sunt, et monumenta aperta sunt,
et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt.

Vinea mea electa ego te plantavi.
Quomodo conversa es in amaritudinem ut me crucifigeres et Barabam dimitteres.
Sepivi te et lades elegi ex te et aedificavi turrim.

Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.
Quotidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis:
et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum.

Cumque injecissent manus in Jesum ac tenuissent eum dixit ad eos:

Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Jesum Judaei:
et circa horam nonam exclamavit Jesu voce magna:
Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Et inclinato capite, misit spiritum.
Exclamans Jesus voce magna ait:
Pater, in manus tuas commndo spiritum meum.

Animam meam dilectam tradidi in manus impiorum,
et facta est mihi haereditas mea sicut leo in sylva.
Dedit contra me voces adversarius dicens:
congregamini et properate ad devorandum illum.
Posuerunt me in deserto solitudinis
et luxit super me omnis terra.
Quia non est inventus qui me agnoscerent, et facerent bene.
Insurrexerunt in me Viri absque misericordia, et non pepercerunt animae meae.

Tradiderunt me in manus impiorum et inter iniquos projecerunt me
et non pepercerunt animae meae:
congregati sunt adversum me fortes:
Et sicut gigantes steterunt contra me.
Alieni insurrexerunt adversum me
et fortes quaesierunt animam meam.

Jesum tradidit impius summis principibus sacerdotum, et senioribus populi:
Petrus autem sequebatur eum a longe, ut videret finem.
Adduxerunt autem eum ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et pharisaei convenerant.

Caligaverunt oculi mei a fletu meo: quia elongatus est a me, qui consolabatur me:
Videte, omnes populi, si est dolor similis sicut dolor meus.
O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte.