Christe qui lux es/Veni Creator Spiritus/Tribulatio proxima est (Guillaume de Machaut)

From ChoralWiki
Jump to navigation Jump to search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_snd.gif Midi
MusicXML.png MusicXML
Finale_2014_icon.png Finale 2014
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2024-02-25)  CPDL #79277:  File details.gif  File details.gif  File details.gif  File details.gif 
Editor: Sabine Cassola (submitted 2024-02-25).   Score information: A4, 15 pages, 382 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Full score plus parts.

General Information

Title: Christe qui lux es/Veni Creator Spiritus/Tribulatio proxima est
Composer: Guillaume de Machaut
Lyricist:
Number of voices: 4vv   Voicing: SATT
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published:
Description: 

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Christe qui lux es et dies
Fideliumque requies,
Nos visita,
Tu furoris temperies,
Tu dulcoris planities,
Nunc excita.

Posse tuum, precipita
Depredantes, qui nos ita
Vituperant.

Sicut per te fuit vita
Patribus nostris reddita,
Qui tunc erant
Nec tueti se poterant,
Sed ad te reclamaverant,
Deus fortis,
Sic cave ne nos atterant
Qui nos in guerris lacerant
Nunc subortis,
Et adire nexu mortis,
Cujus sumus iam in portis,
Nos protegas.

Gentem serves tue sortis,
Tui fratris ac consortis
Causam regas,
Qui malos a te segregas
Nec justis opem denegas,
legislator, Proditores nunc detegas
Horumque visum contegas.

Consolator, Danielis visitator
puerorumque salvator
In fornace,
Per Abacuc confortator,
Sis pro nobis preliator
Et dimittas nos in pace.


Veni, creator spiritus,
Flentium audi gemitus,
Quos nequiter gens misera destruit;
Veni, propera.

Iam nostra virtus deficit
Nes es humanum sufficit
Ad narrandum obprobria,
Que nobis dant vecordia,
Divisio cuiditas
Fideliumque raritas,
Unde flentes ignoramus,
Quid agrere debeamus,
Circumdant nos inimici,
Sed et nostri domestici
Conversi sunt in predones:
Leopardi et leones,
Lupi, milvi et aquile
Rapiunt omne reptile.

Consumunt nos carbunculi.
Ad te nostri sunt oculi:
Perde gentem hanc rapacem,
Jhesu, redemptor seculi,
Et da nobis tuam pacem.